Genealogia d’Astino pubblicata da mons. Guerrini

Da EFL - Società Storica Lombarda.
Versione del 13 ago 2008 alle 13:00 di Gian paolo (Discussione | contributi)

(diff) ← Versione meno recente | Versione attuale (diff) | Versione più recente → (diff)

Vai a Agliardi; Martinengo; Terzi


Vedi DA LEGGENDA A STORIA: LA “GENEALOGIA D’ASTINO” di Gian Paolo Agliardi


Testo del brano di cronaca del sec. XIII, citato da Mons. Paolo Guerrini [1].


In nomine Cristi: ista est genealogia Dominorum Nobilium Capitaneorum del alio [2]. Scripta et Inventa in libris [3] nobilium, antiquitus scripta, qui sunt in monesterio Sancti Sepulcri de Astino [4]. Quodam tempore, currente Millesimo Septimo anno domini nostri jehsu christi Incarnationis, Rex Rolomphanardus Ungarie et Boemie et dominator Sclavarie venit in partes Lombardie et Marchie [5] cum magno exercitu et omnia devicit et victoriam habuit, multos nobiles ibi dimisit, de quibus modo nomen non facio nisi de parentela et ortu dominorum Capitaneorum del alio. Quidam nobilis vir [6] et miles Consiliarus prenomi nati Regis Rolomphanardi, nomen cuius est hoc, Longimfredus de heufumia [7], venit in Episcopatu pergami in quamdam valem que dicitur valis Cavalina [8]. Ibi ubi dicitur ad mollonium et ibi hedificavit multa castra, quid ibi quid etiam in illis partibus. Ex qua nobili longimfredo nati sunt tres filli masculi et una femina. Et quos habuit ex quadam Domina de Marchia trevisana, parentella [9] de illis qui vocantur de Campo sancti petri, nomen cuius [10] vocabatur honestas, et ex amore ipsius domine baptizavit se. Nomina filliorum eius sunt haec: Primus vocabatur ingelfortus et Edificavit castrum del alio et multa alia castra in plano et plebem de molonio, unde ex illa plebe et ad illam plebem sunt Capitanei. Secundus nominabatur leopardus et Edificavit castrum de Martinengo et multa castra in Episcopatu Brixie et ex illo nati sunt Capitanei de Martinengo et plebs sua est gisalbe unde sunt Capitanei. Nomen tertii vocabatur tertius [11], et ex illo nati sunt gentiles de tertio. Et nomen filie vocabatur flors de monte et maritata fuit cuidam Nobili francigene qui erat dominus Creme et laudi, nomen cuius erat massanus, vir probus, et ex illo nati sunt Comites de Camixano et de Massano, et ex quadam filia istius floris de monte et massano natus fuit Marchio de malaspinis nomine Berardus et nati sunt illi Marchiones de malaspinis et illi de palavecinis, et qui etiam domini Capitanei delalio non debebant solvere fodra nec pontaticum et etiam consueverant [12] asportare vexillum imperatorum in Lombardia.

Ego pax de poltremano imperiali auctoritate notarius scripsi [13].


Seguono nel documento le attestazioni di autenticità, fatte in Brescia il 28 febbraio 1467, nel palazzo del Podestà a S. Agata, ad istanza «Magnifici et generosi militis insignis et patricii Veneti domini Antoni de Martinengo» dai notai bresciani Bono fu Zanino (Giovanni) de Planeris, Cristoforo di Tonino de Medicis, Alberto Patina, Francesco Posculo, Pietro di Antonio de Marchis detto de Cazzis, e Pietro di Benedetto de Mussis, i quali tutti dichiarano di averne confrontata la copia coll’originale autentico.


NOTE:

[1] PAOLO GUERRINI, I conti di Martinengo. Studi e ricerche genealogiche. Brescia, Tipolitografia F.lli Geroldi, 1930, p. 47. Il testo è tratto dal Codice pergamenaceo queriniano M*, f. II. ], ff. 1-3 e f. 23, in duplice redazione e trascrizione del sec. XV. Viene riportata integralmente la prima redazione, e nelle note le varianti della seconda. Il codice, che contiene molti documenti e privilegi Martinengo, fu donato da mons. Guerrini alla Queriniana.

[2] Delalio, non segue scripta et.

[3] libro.

[4] Bergomi.

[5] trevisane.

[6] miles et consiliarius.

[7] heuformia.

[8] ubi dicitur ad molonium et ibi.

[9] de parentella.

[10] eius.

[11] tercius.

[12] consueti erant.

[13] Invece del notaio Pace de Poltremano si trova la sottoscrizione: Ego fr. I. de marconibus ord. fratrum humiliatorum de crema esemplavi de libro capitaneorum de Martinengo et me subscripsi.